monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 0, 5
color orationis antiquae, vigor novae; cultus inter nostrum ac prius saeculum medius, ut illum posset utraque pars sibi vindicare. libertas tanta, ut libertatis nomen excederet, et, quia passim ordines hominesque laniabat, Rabie(nu)s vocaretur. animus inter vitia ingens et ad similitudinem ingeni sui violentus et qui Pompeianos spiritus nondum in tanta pace posuisset. In hoc primum excogitata est nova poena; effectum est enim per inimicos, ut omnes eius libri comburerentur. res nova et inusitata, supplicium de studiis sumi.